Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/25

From GATE
Revision as of 16:23, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "De Osea – 3170 <br> Prophetae tam maiores quam minores floruerunt post diuisionem regni, quae facta est post obitum Salomonis. Quo etiam tempore vixerunt auctores libro- ru...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


De Osea – 3170

Prophetae tam maiores quam minores floruerunt post diuisionem regni, quae facta est post obitum Salomonis. Quo etiam tempore vixerunt auctores libro- rum Tobiae, Iudith & Esther. Sed ut eos ordine disponamus, statuendum esse videtur ut certum, prophetas minores eo prophetasse ordine, quo in Bibliis Hebraicis & Latinis collocantur quamuis in Graecis sit aliqua diuersitas & de Abdia & Habacuch sit non exigua difficultas. Ratio huius fundamenti est, quia videmus, prophetas maiores sine ulla controuersia suo ordine collocatos, ut Isaias praecesserit Hieremiam & Hieremias Ezechielem & Ezechiel Danielem. Item quia magna pars prophetarum minorum sine ullo dubio ita collocati sunt, ut Oseas Ioelem praecedat & in fine Aggaeus Zachariam & Zacharias Mala- chiam. Proinde colligi potest, omnes esse suo ordine dispositos; neque excogi- tari potest ulla ratio, cur prior tempore debuerit posteriori postponi, nisi cum classis (ut sic loquar) variatur. Maiores enim prophetae suam classem faciunt, & minores quoque suam. Sed nos ex utrisque unam classem faciemus, tu se- cundum ordinem temporis omnes collocemus.
Primus omnium tam maiorum quam minorum fuit Oseas, qui prophetauit, ut ipse testatur, in diebus Oziae, Ioatham, Achaz & Ezechiae, Regem Iuda & in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israel. Annus autem quo regnare coepit Ozias in Hierusalem, fuit vicesimus septimus, quo regnauit Hieroboam in Sa- maria, videlicet ter millesimus centesimus septuagesimus. Fuit autem Oseas de tribu Isachat, ut Epiphanius testatur: & iussu Domini accepit uxorem forni- cariam, ut significaretur fornicatio populi, per Idololatriam a DEo; & propter hoc peccatum praedicit captiuitatem decem tribuum; & deinde captiuitatem etiam duarum aliarum tribuum, quae facta est per Nabuchodonosor.


De Isaia – 3190

Post Oseam sequitur proime Isaias, primus ex maioribus. Quamuis enim tam Osee quam Isaias initio dicant, se prophetasse in diebus Oziae, Ioatham, Achaz & Ezechiae, tamen Eusebius in Chronico & sanctus Hieronymus in primum ca- put Oseae, scribunt Oseam fuisse primum, & Isaiam secundum in scribenda prophetia. Et videtur hoc posse confirmari, tum ex illis verbis Oseae »Prin- cipium loquendi Domino in Osee« quo significari videtur, inter multos, qui eodem fere tempore prophetauerunt, primum fuisse Oseam;