Testamenti veteri
p. 7
[9.]
De Osea – 3170
Prophetae tam maiores quam minores floruerunt post diuisionem regni, quae facta est post obitum Salomonis. Quo etiam tempore vixerunt auctores librorum Tobiae, Iudith & Esther.
Sed ut eos ordine disponamus, statuendum esse videtur ut certum, prophetas minores eo prophetasse ordine, quo in Bibliis Hebraicis & Latinis collocantur quamuis in Graecis sit aliqua diuersitas & de Abdia & Habacuch sit non exigua difficultas.
Ratio huius fundamenti est, quia videmus, prophetas maiores sine ulla controuersia suo ordine collocatos, ut Isaias praecesserit Hieremiam & Hieremias Ezechielem & Ezechiel Danielem.
Item quia magna pars prophetarum minorum sine ullo dubio ita collocati sunt, ut Oseas Ioelem praecedat & in fine Aggaeus Zachariam & Zacharias Malachiam.
Proinde colligi potest, omnes esse suo ordine dispositos; neque excogitari potest ulla ratio, cur prior tempore debuerit posteriori postponi, nisi cum classis (ut sic loquar) variatur.
Maiores enim prophetae suam classem faciunt, & minores quoque suam.
Sed nos ex utrisque unam classem faciemus, ut secundum ordinem temporis omnes collocemus.
Primus omnium tam maiorum quam minorum fuit Oseas, qui prophetauit, ut ipse testatur, in diebus Oziae, Ioatham, Achaz & Ezechiae, regum Iuda & in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israel.
Annus autem quo regnare coepit Ozias in Hierusalem, fuit vicesimus septimus, quo regnauit Hieroboam in Samaria, videlicet ter millesimus centesimus septuagesimus.
Fuit autem Oseas de tribu Isachar, ut Epiphanius testatur: & iussu Domini accepit uxorem fornicariam, ut significaretur fornicatio populi, per idololatriam a Deo, & propter hoc peccatum praedicit captiuitatem decem tribuum, & deinde captiuitatem etiam duarum aliarum tribuum, quae facta est per Nabuchodonosor.
[10.]
De Isaia – 3190
Post Oseam sequitur proxime Isaias, primus ex maioribus.
Quamuis enim tam Osee quam Isaias initio dicant, se prophetasse in diebus Oziae, Ioatham, Achaz & Ezechiae, tamen Eusebius in Chronico & sanctus Hieronymus in primum caput Oseae, scribunt Oseam fuisse primum & Isaiam secundum in scribenda prophetia.
Et videtur hoc posse confirmari, tum ex illis verbis Oseae »Principium loquendi Domino in Osee«
quo significari videtur, inter multos, qui eodem fere tempore prophetauerunt, primum fuisse Oseam;