Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/26

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 8



tum ex eo quod Oseas addit, se visionem vidisse, non solum in diebus Oziae, sed etiam in diebus Hieroboam, ut videlicet significaret, se visionem vidisse & prophetasse ad initium regni Oziae, quod concurrit cum fine regni Hieroboam. Isaias autem non meminit Hieroboam, quia non prophtauit in diebus eius, ac per hoc non prophetauit ad initium Regni Oziae, sed postea. Sed quicquid sit de his rationibus, nos nitimur auctoritate sancti Hieronymi & Eusebii, qui Isaiam collocant post Oseam.
Isaias igitur unus est & primus ex maioribus prophetis, scripsit librum magnum, imo etiam maiorem quam ullus alius propheta & scripsit ante omnes alios prophetas maiores.
Dicuntur enim prophetae maiores, qui singuli suos scripserunt libros integros; minores autem dicuntur illi, quorum prophetiae omnes simul unico libro apud Hebraeos continentur. Fuit vir nobilis ex tribu Iuda & facundissimus, ut ex eius volumine quiuis intelligere potest. Scripsit autem de aduentu Christi, de natiuitate eius ex virgine, de vita, de praedicatione, de regno, de miraculis, de passione, de sepultura, de aliis eius mysteriis, ut euangelista potius quam propheta fuisse videatur. Scripsit etiam de vocatione gentium & de gloria ecclesiae, plane admirabiliter. Obiit sub Manasse rege filio perditissimo Ezechiae regis optimi; iussu eiusdem Manassae sectus in duas partes, crudelissimo supplicio, ut Epiphanius testatur in libro de vita & morte prophetarum. Sed Deus eodem auctore Epiphanio, sepulchrum eius gloriosum miraculis reddidit.


[11.] De Ioel – 3195

Graeci post Oseam ponunt Amos, sed Hebraici & Latini codices ponunt Ioel. Sed non est res magni momenti, quia fuerunt omnes isti tres prophetae synchroni, id est contemporanei, ut sanctus Hieronymus loquitur initio explicationis Oseae. Et quia Ioel non designat tempus, quo prophetauerit, intelligitur prophetasse sub eisdem regibus, ut scribunt sanctus Hieronymus in caput primum Ioelis, & sanctus Augustinus lib. 18 de ciuitate Dei cap. 27 & Theoderetus in prologo super duodecim prophetas.
Porro Ioel praedicit duabus tribubus, quibus proprie propheta datus erat a Deo, Babylonicam captiuitatem easque ad poenitentiam hortatur, & in extremo vaticinio praedicit aduentum Messiae & Spiritus sancti per eum mi􏰁ttendi & ultimi iudicii diem. Obiit in pace.