4° Consecrabat alteram partem Eucharistiae in sola aqua.
5° Tres simul uxores concedebat:
Epiphanius
Haeres. 30.
6° Ab animatis abstinebat:
Epiphanius
ibidem.
7° Apostolum Paulum apostatam esse legis et eius epistolas reiciendas:
Irenaeus
lib. 1 cap. 26,
Epiphanius
Haeres. 30.
14 Nazarei,
100
Cherinthi et Ebionis tempore extiterunt. Epiphanius | Haeres. 29.
315r
Docuerunt haec:
1° Fidem in Christum sine operibus legis non sufficere:
Epiphanius
ibid.,
Augustinus
Haeres. 9.[1]
2° Libros, qui inscribuntur Moisi, non esse eius, sed fictitios,
Epiphanius
ibidem.
3° Nutriendam esse comam et in eo perfectionem iustitiae consistere,
Philaster.
centuria secunda
Anno Domini
15 Sacramentarii
100
tempore Sancti Ignatii videntur incepisse. Dicebant enim tunc aliqui Eucharistiam non esse carnem Christi:
Ignatius
ad [Smyrn. 7],
Theodoretus
Dialog. 3 circa medium.
Idem hoc tempore Zwingliani et Calvinistae.
16 Chiliastae seu Millenarii
120
docent mille annos post resurrectionem regnaturos sanctos cum Christo in terris. Coepit hic error tempore Cherinthi, qui fuit eius primus auctor, ut supra expositum est: tamen postea velut proprium hunc errorem docuit Papias, Sancti Ioannis discipulus et Polycarpi condiscipulus,
[ Eusebius ]
lib. 3 cap. 39.[2]
Rursum eundem sequi videntur Irenaeus nepos Lactantii, et alii, ut ex
Hieronymo
De vir. illustrib.
collegi potest, necnon
Eusebio
lib. 7 cap. 24 Histor. et Nicephoro lib. 6 cap. 21, et aliis.
17 Gnostici
120
id est scientes se appellarunt, sed ab aliis [blanco], id est caenosi appellati sunt.
Eorum auctorem
Irenaeus
lib. 1 cap. 24 et Eusebius
lib. 4 Haeres. 4 faciunt Carpocratem;
Epiphanius
Haeres. 26
et
Augustinus
Haeres. 6,[3]
Nicolaum;
Hieronymus
De viris illustr.,
Valentinum.
Fortassis Nicolaus plantavit, Carpocrates rigavit et Valentinus incrementum dedit.
Hi errores eorum sunt:
1° Animam esse de Dei substantia:
Augustinus
Haeres. 6.