Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/7

From GATE
This page has been proofread


f. 316r



vidit adeptum episcopatum, quem ipse ambiebat: Tertullianus lib. contra Valentinum.[1]
Docuit haec:
1° Principia omnium rerum esse profundum et silentium. Inde triginta aeones deducunt et texunt innumeras fabulas: Irenaeus lib. 1 cap. 1, Tertullianus contra Valentinum, Philastrius, Epiphanius haer. 31, Augustinus haer. 11, Theodoretus lib. 1 haeres. 1.[2]
2° Christum tulisse secum corpus quoddam coeleste et per virginem tamquam per fistulam transivisse.
Idem Svenckfeldius.
3° Mundum non esse a Deo, sed a quibusdam, qui simul cum diabolo processerant ex trigesimo saeculo.
4° Non esse liberum arbitrium.
Idem Luther.
5° Nullum futuram resurrectionem carnis huius, sed alterius.
6° Solam animam per Christum salvari.
2, 3, 4, 5 et 6: Augustinus haer. 11.[3]
7° Opera sibi non esse necessaria, sed sola cognitione se salvari: Theodoretus lib. 1 haer. 9.[4]
Idem fere Lutherani.
8° Solam Scripturam recipiendam, non autem traditionem: Irenaeus lib. 3 et Tertullianus De Praescript.[5]
Idem omnes Protestantes.
9° Legem et prophetas ex parte non recipit.
Vide Polycarpum in Epistola ad Philippenses, Justinum in Dialogo cum Tryphone et Apologia 2, Hieronymum in Osiam.[6]
Fabula Valentini ex Tertulliano De Praescript. et Philastro, Augustino et Theodoreto sic se habet:[7]
Profundum et silentium quasi ex coniugio peperunt intellectum et veritatem. Intellectus et veritas pepererunt verbum et vitam. Verbum et vita hominem et ecclesiam. Rursum intellectus et veritas pepererunt aeonas octo, quarum haec sunt nomina: 1a saeculum, 2a consummatio, 3a profunditas, 4a saeculum perfectum, 5a principium, 6a prior principio, 7a prior patre, 8a gratia. Verbum autem < et > vita produxerunt aeonas decem: Profundum, misturam, insenescibilem, unionem, per se nascentem, voluptatem, immobilem, temperaturam, unigenitum, beatitudinem. Postremo homo et Ecclesia protulerunt aeonas duodecim: paracletum, fidem, paternum, spem, moderatum, charitatem, laudem, intellegentiam, Ecclesiasticum, beatitudinem, perfectum, sapientiam. Atque ita aeonas 30 universum. Porro sapientia saeculum ultimum videre voluit, profundum patrem omnium, et ideo in superiora conscendit. Sed cum non esset capax, totum expavit et pene dissolutum est, et ex ista perturbatione peperit Achamot, id est materiam. Achamot vero pavendo, timendo, lachrimando, sudando fecit mundum. Nam ex pavore eius natae sunt tenebrae, ex timore et ignorantia spiritus nequitiae et malignitatis. Ex sudore et lachrymis maria et flumina, ex visu lux, et sic de
_______________

  1. Tertullianus Adversus Valentinianos, 4, p. 180-181.
  2. Irenaeus Adversus Haereses, I, 11, 1, p. 166-170; Tertullianus Adversus Valentinianos, 7-8, p. 184-186; Filastrius Hereseon, XXXVIII, p. 21; Epiphanius Panarion, XXXI, 5, 3 - 6, 5, p. I 390-394; Augustinus De haeresibus, XI, p. 295; Theodoretus Fabularum, I, 7, col. 353.
  3. Augustinus De haeresibus, XI, p. 296.
  4. Theodoretus Fabularum, I, 7, col. 357.
  5. Irenaeus Adversus Haereses, III, 4, 3, p. 50-52; (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 4, p. 221.
  6. Policarpus Ad Philippenses, XI, p. 218-220; Justinus Dialogo, 35, 6, p. 129; Apologia Minor, V, 4-5, p. 144; Hieronymus In Oseam, II, 9, 15; 10, 1, p. 103, 106.
  7. (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 4, p. 219-221; Filastrius Hereseon, XXXVIII, p. 21; Augustinus De haeresibus, XI, p. 295; Theodoretus Fabularum, I, 7, col. 353.
This page contains the following annotations: