f. 315v
Anno Domini
1° Iesum ex Iosepho natum.
2° Mundum ab angelis factum.
3° Seipsos esse similes Iesu in excellentia iactabant, imo aliqui se eo fortiores dicebant.
4° Nihil esse bonum aut malum nisi hominum operationes.
5° Omnia opera, etiam pessima, ab omnibus exercenda et si aliquis in vita non exerceat omnia, toties remi etur ad corpus, donec omnia exerceat, et hoc significare Dominum, cum ait: non exies inde, id est ex hoc corpore, donec reddas novissimum quadrantem.
6° Colunt imagines Iesu, Pauli, Platonis, Aristotelis et Homeri.
1, 2, 3, 4, 5, et 6: ponit
Irenaeus
lib. 1 cap. 24 et
Augustinus
Haeres. 7
et
Epiphanius
Haeres. 27,
Theodoretus
lib. 1 Haeret. 6.[1]
1, 2 et 8
Tertullianus
De Praescript.[2]
7° Suos discipulos signari in dextra aure cauterio, vel subula, vel novacula:
Irenaeus
lib. 1 cap. 24,
Epiphanius
Haeres. 27.[3]
8° Solam animam salvari docent, non autem corpora:
Epiphanius,
ibidem,
Philastrius.[4]
9° Legem et resurrectionem negant:
Augustinus
Haeres. 7
et
Damascenus
lib. de Haeresibus.[5]
19 Caiani
140
soboles Gnosticorum.
< Errores:] >
1° Caianum, Iudam proditorem, Sodomitas, Core Dathan et Abiron cognatos suos vocant maximeque venerantur:
Irenaeus
lib. 1 cap. 35,
Epiphanius
Haeres. 38,
Augustinus
Haeres. 18,
Theodoretus
lib. 1 de Haeresibus.[6]
2° Negant carnis resurrectionem:
Augustinus
Haer. 18.[7]
3° Christum voluisse pervertere veritatem et non mori et ideo Iudam recte fecisse, qui eum tradidit, ne veritas subverteretur:
Tertullianus
De Praescript.[8]
20
Ophitae
alia species Gnosticorum.
1° Serpentem adorant, quem putant autorem scientiae boni et mali, et Christum esse dicunt:
Tertullianus
lib. de Praescript.,
Epiphanius
Haer. 37a.[9]
2° Serpentem unum nutriunt et incantationibus ascendere faciunt super altare et oblationes (ut ipsi dicunt) sanctificare, atque ea est eorum Eucharistia:
Augustinus
Haer. 17.[10]
Vide
Theodoretum
lib. 1 de fabul. haeret.[11]
3° Christum non in substantia carnis fuisse:
Tertullianus
de Praescript.[12]
4° Carnis salutem non expectandam: ibidem.[13]
21
Sethiani
species etiam Gnosticorum.
Seth filium Adae et Evae colunt tamquam ex superno patre et superna matre natum, ut inde filii Dei gignerentur:
Tertullianus
lib. de Praescript.,
Philastrius,
Epiphanius
Haer. 39,
Augustinus
haeres. 19.[14]
22
Valentinus
unus est etiam ex praecipuis Gnosticorum, temporibus Adriani et Antonini imperatorum condidit haeresim suam:
Epiphanius
et
Theodoretus
ita testantur.[15]
Egressus est autem de Ecclesia Valentinus, quia alium
_______________
- ↑ Irenaeus Adversus Haereses, I, 25, 1-6, p . 332-344; Augustinus De haeresibus, VII, p. 294; Epiphanius Panarion, XXVII, 2, 1-2. 7. 9; 4, 3-4; 6, 10, p. I 301-303, 305, 311; Theodoretus Fabularum, I, 5, col. 349-353.
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 3, 218-219.
- ↑ Irenaeus Adversus Haereses, I 25, 6, p. 342; Epiphanius Panarion, XXVII, 5, 9, p. I 308.
- ↑ Epiphanius Panarion, XXVII, 5, 6-7, p. I 307; Filastrius Hereseon, XXXV, p. 19.
- ↑ Augustinus De haeresibus, VII, p. 293; Johannes Damascenus De haeresibus, 27, p. 28.
- ↑ Irenaeus Adversus Haereses, I 31, 1, p. 386; Epiphanius Panarion, XXXVIII, 1, 2, p. II 62; Augustinus De haeresibus, XVIII, p. 298; Theodoretus Fabularum, I, 15, col. 368.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XVIII, p. 298.
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 2, p. 217-218.
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 2, p. 216; Epiphanius Panarion, XXXVII, 1, 7; 2, 6, p. II 51, 53.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XVII, p. 297.
- ↑ Theodoretus Fabularum, I, 14, col. 364-368.
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 2, p. 216.
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 2, p. 216.
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 2, p. 218; Filastrius Hereseon, III, p. 2; Epiphanius Panarion, XXXIX, 1, 3; 3, 5, p. II 72, 74; Augustinus De haeresibus, XIX, p. 298.
- ↑ Epiphanius Panarion, XXXI, 1, 1, p. I 382; Theodoretus Fabularum, I, 7, col. 353.