Page:FC 1042.djvu/468

From GATE
This page has been proofread



f. 226v



dam [quaendam][1] Ducem ita, ut propter hoc maximus quasi ad maximum, et nobilissimum spectaculum esset concursus. Declinavi igitur a tanta turba, et a tanto strepitu in Ecclesiam, quae in propinquo erat, ubi, cum[2] supervenisset[3] non nihil curiositatis ad exeundum, et videndum id, quod declinaveram[4], iniectis in imaginem crucifixi oculis, statim cessavit talis motus animae meae, ita ut cum lacrimis[5] gratias agerem[6] verum, et reficiens spectaculum imago crucifixi. Deo meo, qui mihi aspectum suae imaginis concederet, et hoc sensi esse verum, et reficiens spectaculum: memorari scilicet[7], quomodo Deus optimus maximus[8] voluit carnem accipere, et eam coram omni populo inter duos latrones pendens deponere. Huic[9] igitur spectent quicumque tendunt[10] ad videndum ea, quae contra[11] se[12] cupiunt. Hic terminetur[13] oculorum,[14] et caeterorum sensuum insatiabilis[15] appetitus, quod si nondum possis[16] paenetrare, ut in talibus acquiescas, perge quaerere me=

_______________

  1. quaendam] quendam MF
  2. cum] dum MF
  3. supervenisset] om. MF
  4. declinaveram] add. incidisset MF
  5. lacrimis] lachrymis MF
  6. agerem] egerim MF. Imperfect subjunctive to perfect subjunctive.
  7. scilicet] videlicet MF
  8. optimus maximus] omnipotens MF
  9. Huic] Huc MF
  10. tendunt] om. MF
  11. contra] extra MF
  12. se] add. sunt, [ire] MF
  13. terminetur] sane[n]tur MF
  14. oculorum,] add. et auriam MF
  15. insatiabilis] insatiabiles MF
  16. possis] add. eo MF