Page:FC 1042.djvu/459

From GATE
This page has been proofread



f. 222r



dum [timendum] est[1], ne Deus multos nobis conservet instruendos, ac de salute sua admonendos. Festinemus crescere multis. Multi ubique nos expectant[2], festinemus igitur crescere cunctis, et eisdem bene praeparari. Sanguis martirum nos invitat. Sanguis multorum martirum[3] nos invitat ad eas gentes[4], apud quas, et pro quarum salute ipsi mortui sunt. Utinam igitur aliquando tandem aliqui ex nostra Societate occasionem, et animum habeant visitandi trans mare Oceanum[5] illos, quibus ipsi[6] Martires se seminarunt. Sancti[7] Martires sese seminarunt in salutem. Ipsi enim erant verba viva ipsius Dei, et Christi, et ideo dum non potuerunt invenire terram, quae caperet verba Evangelii, ipsimet tamquam[8] grana optima mori voluerunt, ut inde si nondum collectus est fructus, aliquando tamen colligi per aliquos veros[9] operarios possit.

In die Sanctorum Martirum[10] Fabiani, et Sebastiani, quo tempore Conimbriae[11] aderat maxima aquarum inundatio, multis modis nociva non solum pro nascentibus[12], sed etiam domibus, et rebus domesticis. Hoc die inquam

_______________

  1. est] om. MF
  2. expectant] exspectant MF. Alternate spelling.
  3. martirum] martyrum MF. Alternate spelling.
  4. gentes] add. [curandas] MF [p. 675]
  5. trans ... Oceanum] marochianos MF. Unfamiliar word, possibly means "Morrocans" building off the "trans mare Oceanum".
  6. ipsi] isti MF
  7. Sancti] quinque MF
  8. tamquam] tanquam MF. Alternate spelling.
  9. veros] add. Christri MF
  10. Martirum] martyrm MF. Alternate spelling.
  11. Conimbriae] Conimbricae MF
  12. pro nascentibus] praenascentibus MF