Page:FC 1042.djvu/398

From GATE
This page has been proofread



f. 191v



Alia quadam vice infra octavas Pentecostes ego sensi magnam devotionem in quibusdam discursibus postulationum donorum Spiritus Sancti: considerando quidnam i[m]portet donum seu spiritus i[nte]llectus[1], sapientiae[2], timoris, scientiae, consilii, pietatis, et fortitudinis, pariter veniebat in mentem modus orandi Spiritum Sanctum. modus orandi Spiritum Sanctum quatenus procedit a Patre, et quatenus procedit a Filio[3]. Item in quantum ipse est director, et sanctificator etc. animae Christi imo et in quantum ipse est de quo ipse Christus conceptus est nec non inquam[4] ipse est dotator Virginis Mariae, Angelorum, Prophetarum, Apostolorum, Martirum, Confessorum, Monacarum[5], Virginum, Continentium, Viduarum[6]. Nec non[7] item, in quantum ipse est destructor demonicarum[8] impressionum, et in summa in quantum ipse est omnia replens, et in quo sunt omnia in quo vivunt, et in quo omnibus bonis modis monentur. Magnum quid sensi esse

_______________

  1. i[nte]llectus] add. spiritus MF
  2. sapientiae] add. spiritus MF
  3. pariter ... Filio] Assí mismo me venía un certo modo de orar al Espíritu Santo por quanto él procede del Padre y por quanto procede del Hijo MF
  4. nec non inquam] Item in quantum MF
  5. Monacarum] monachorum MF
  6. Viduarum] add. etc. MF
  7. Nec non] om. MF
  8. demonicarum] daemoniacarum MF [p. 646]