f. 115r
Cum parvo sentimento gratiae mittere semina, et ire cum difficultate ex lacrimis ad Deum.
licet sint cum parvo sentimento gratiae,
et[1]
devotionis, hoc enim modo eundo itur, et mittuntur semina cum difficultate, et lacrimis; itur inquam ad Deum ipsum,
ubi[2]
iam adest manipulus devotionis,
et[3]
consolationis, tunc quodam modo
venit[4],
et fit egressus quidam
in[5]
ipso Deo consolatore, qui querendo[6] inventus est.
Intellectus verborum Apostoli: Non sumus sufficientes.
Illud autem verbum Pauli, quo dicit, "non esse Nos sufficientes ex Nobis tanquam ex Nobis ne cogitare quidem, non infert Nos ex Nobis
quasi[7]
ex Nobis nihil posse"[I], sed dicit Nos non sufficere ad tale aliquod bonum, oportet enim, ut ipse praeveniat, comitetur, et sequatur
ad ipsum[8],
quod ex Nobis,
quasi[9]
ex Nobis
esset[10],
licet
insufficienter[11],
ita ut ipsa sufficientia etiam in minimis ipsi tribuatur, requiritur enim nostra operatio, quae cooperatur gratiae
_______________
- ↑ cf. 2Cor 3,5
_______________