Page:FC 1042.djvu/216

From GATE
This page has not been proofread



f. 100v



servire patribus novi Testamenti[1] in spiritualibus. secundum carnem idque in officiis, et ministeriis corporalibus, patribus autem novi Testamenti qui servierunt Christo, et ipsi[2] nobis quodam modo servierunt[3] in ministeriis spiritualibus his inquam ego optabam[4] ex[h]ibuisse omnia officia circa res spirituales[5]. Item[6] die Sancti Evaristi Papae et Martyris dum sur[r]exisssem circa horam 3am[7] post mediam noctem ego inveni multam devotionem, in bona voluntate, et in multis piis desideriis quae mihi suggerebantur ad ora pro proximis. orandum pro necessitatibus proximorum, et[8] in generali commemoratione circa Christianos, circa Iudeos, circa Turcas, et Gentiles, circa hereticos[9], et circa mortuos veniebant in mentem variae affectiones[10] hominum infirmitates[11], obstinationes desperationes fletus[12] fames pestes angustiae, etc. pro quibus mihi suggerebatur Christus Redemptor Consolator. Christus redemptor Christus consolator

_______________

  1. Testamenti] testamenti MF
  2. ipsi] ipsum MF
  3. servierunt] genuerunt MF
  4. optabam] optassem MF
  5. spirituales] add. etc. MF
  6. Item] In MF
  7. 3am] tertiam MF
  8. et] om. MF
  9. hereticos] add. item MF
  10. affectiones] afflictiones MF
  11. infirmitates] add. peccata MF
  12. fletus] add. clades MF