Page:FC 1042.djvu/216

From GATE
This page has not been proofread



f. 100v



servire patribus novi Testamenti in spiritualibus. secundum carnem idque in officiis, et ministeriis corporalibus, patribus autem novi Testamenti qui servierunt Christo, et ipsi[1] nobis quodam modo servierunt[2] in ministeriis spiritualibus his inquam ego optabam[3] ex[h]ibuisse omnia officia circa res spirituales[4]. Item[5] die Sancti Evaristi Papae et Martyris dum sur[r]exisssem circa horam 3am[6] post mediam noctem ego inveni multam devotionem, in bona voluntate, et in multis piis desideriis quae mihi suggerebantur ad ora pro proximis. orandum pro necessitatibus proximorum, et[7] in generali commemoratione circa Christianos, circa Iudeos, circa Turcas, et Gentiles, circa hereticos[8], et circa mortuos veniebant in mentem variae affectiones[9] hominum infirmitates[10], obstinationes desperationes fletus[11] fames pestes angustiae, etc. pro quibus mihi suggerebatur Christus Redemptor Consolator. Christus redemptor Christus consolator

_______________

  1. ipsi] ipsum MF
  2. servierunt] genuerunt MF
  3. optabam] optassem MF
  4. spirituales] add. etc. MF
  5. Item] In MF
  6. 3am] tertiam MF
  7. et] om. MF
  8. hereticos] add. item MF
  9. affectiones] afflictiones MF
  10. infirmitates] add. peccata MF
  11. fletus] add. clades MF