Page:FC 1042.djvu/217

From GATE
This page has been proofread



f. 101r



Dominus Deus quem adorabam[1] secundum veni[2] talium nominum, ut cunctis dignaretur succurrere, et subvenire. Hic quoque optavi, et petivi cum magna devotione, et sentimento quodam novo, ut mihi detur tandem esse servum et esse ministrum Christi salvatoris liberatoris. ministrum Christi[3] salvatoris[4] liberatoris ditatoris benefactoris redemptoris[5] etc. Sic videlicet quod[6] ego per ipsum possem[7] iuvare multos, consolari, eripere de variis malis liberare, fortificare, administrare lumen non solum spirituale, sed etiam si auderem[8], et praesumere[9] liceret[10] corporale, et cetera[11] quaecumque sunt[12] charitatis erga animam vel[13] corpus cuiuscumque proximi, et nota hic quod tibi quemadmodum alias saepe dabatur presumere non in propriis meritis. presumere[14] non in te aut meritis tuis sed in Christo multa quae non possunt[15] fieri per naturam, aut sine miraculo, sicut

_______________

  1. adorabam] orabam MF
  2. veni] vim MF. vim may have been miss-transcribed.
  3. Christi] add. consolatoris, ministrum Christi adiutoris, ministrum Christi ereptoris, ministrum Christi MF
  4. salvatoris] sanatoris MF
  5. benefactoris redemptoris] fortificatoris MF. The discrepencies from "ministrum Christi ... fortificatoris etc." adjust the rhetorical and structural presentation; the substantive meaning does not change.
  6. quod] add. et MF
  7. possem] possim MF. Tense changed from imperfect to present.
  8. auderem] audere MF
  9. praesumere] add. in Deo MF
  10. liceret] liceat MF. As above, tense changed from imperfect to present.
  11. cetera] caetera MF
  12. sunt] sicut MF
  13. vel] aut MF
  14. presumere] praesumere MF. This verb is spelled "praesumere" earlier int he sentence.
  15. possunt] possent MF