f. 147r
XV[1]
Januarii, in qua ego celebravi festum de sacratissimo nomine Jesu, ego inveni satis magnam devotionem et affectus varios ad hoc mellifluum nomen.
Dixi tunc missam pro tota Societate nostra, propterea, quod ipsa dicitur Societas Jesu Christi Domini nostri.
In his diebus ego c[o]epi invenire spirituale quoddam auxilium ad reducendum cor meum in viam rectam dum
orarem[2].
Auxilium autem fuit in singulari quadam memoria de adsistentia Christi in cruce pendentis, et proferentis illa verba:
Mulier, ecce Filius tuus,
etc.[3];
Parce illis,
etc.[4];
Deus[5]
meus quare me dereliquisti?,
etc.[6];
Hodie mecum eris in Paradiso;
Pater in manus tuas com[m]endo spiritum meum;
Sitio[7]
Sentiebam itaque
dum[8]
talia
verba[9]
considerarem[10]
Christi in cruce pendentis, sentiebam inquam cor meum sensibili quodam
attributo[11]
tranquillari, et venire ad meliorem
_______________