f. 146v
per ipsum Jesum Christum Dominum nostrum.
Post missam uenerunt mihi in mentem uarij usus
salutare[1]
propter quos
se[2]
nobis dederit et nobis a Patre datus fuerit, datus est enim in medicinam, in cibum, in potum, in hostiam, in maedicum, in sacerdotem, in
reparationem[3],
et denique (quod est grauius) dedit se ut occideretur a nobis, et ut fieret sibi quicquid uoluerint homines
mali[4].
Hic igitur dolebam ex animo, quod ego nullo adhuc modo satis bene me
ipsum[5]
dederim, ut de me faceret quicquid
uellet[6],
aut uoluerit, siue per uitam, siue per mortem, rogabam itaque
ima, ut[7]
me
et[8]
opera mea uteretur omni modo, qui sibi uideatur ad gloriam suam, et utilitatem proximorum meorum, et ad salutem animae meae, et ut
quicquid[9]
dat, et dederit, et dedit mihi, et caeteris omnibus uelle cogitare, et sentire, det aliquando perficere ante mortem iuxta ordinem suae uoluntatis,
et[10]
sapientiae.
Pos[t]
factum[11]
Epiphaniae die
_______________