This page has not been proofread
f. 89v
Dum
lucem[1]
tibi
dat[2]
quippiam haurire de fontibus ipsius met
salutis[3] caue ne contemnas, aut ne
parui[4]
facias riuos
Dei[5],
aliarumue uirtutum, quae de ceteris rebus, sicut dixi
emanant[6].
Non
enim[7]
tibi datur aqua fontis ac principij, quasi in riuis non
sit[8]
supra
quod[9]
uel merearis, uel
potere[10]
possis; sed ad hoc ut melius laudare possis fontem, non solum
supra[11]
id quod est in se, sed etiam propter ipsius tantas, ac tam uarias missiones[12],
ac fluctus diuinorum liquorum[13],
quod inde emanare, et fluere experientia sensus spiritus tui didiceris.
Quodam die, dum cogitarem, et meminissem ad quoddam propositum verbi[14] illud Christi:
"Auferetur sponsus ab eis[15]", et "Nunquam[16] possunt filij sponsi lugere, quamdiu sponsus est cum illis"[I]; occurrit mihi_______________
- ↑ Mt 9,15
_______________
- ↑ lucem] autem MF
- ↑ dat] datur MF
- ↑ salutis] Saluatoris MF
- ↑ parui] quanti eum potes non MF
- ↑ Dei] sanctorum MF
- ↑ emanant] manant MF
- ↑ enim] om. MF
- ↑ sit] add. abundanter MF
- ↑ quod] quam MF
- ↑ potere] potare MF
- ↑ supra] propter MF
- ↑ missiones] emissiones MF
- ↑ ac ... liquorum] et fluenta licoris diuinorum riuorum MF
- ↑ verbi] uerbum MF
- ↑ eis] add. etc. MF
- ↑ Nunquam] Numquid MF