Page:FC 1042.djvu/193

From GATE
This page has not been proofread



f. 89r



Sanctis ipsius[1], aliud quoque appareres demonibus, et malignis spiritibus, qui non sine causa nituntur tantopere[2] ut omnia sacra, et sanctificata[3] signa deleantur de memoriis hominum; sperantes[4][a] ut hinc fieri posse[5] ut tandem ipsius quoque Christi memoria, et nominis ipsius, ceteris sublatis, e[6] medio tolli possit, Crescere in devotione omnium rerum sacrarum. cresce igitur anima mea in devotione venerationis omnium rerum sacrarum et sanctificatarum, et crucis signo quocunque signatarum actualiter[7], et[8] in dies magis, ac magis in his contemplandis, et cordi tuo in fide, et fiducia divinae virtutis[9] eam[10] imprime, infige et depinge, donec paretur tibi via ad fontes, unde tales aquae nascantur[11] et tales Rivuli tam Sancti
_______________

  1. sperantes] sequitur ut, sed eras.

_______________

  1. ipsius] om. MF
  2. nituntur tantopere] tantopere nituntur MF
  3. sanctificata] add. et vera MF
  4. sperantes] sperant MF
  5. fieri posse] posse fieri MF
  6. e] de MF
  7. actualiter] add. te ipsam MF
  8. et] om. MF
  9. virtutis] add. etiam talibus assistentis MF
  10. eam] ea MF
  11. nascantur] nascuntur MF