Page:FC 1042.djvu/467

From GATE
Revision as of 12:02, 25 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 226r



aduersitate in hoc mundo uiuere. Caeteri enim omnes, qui in mundo sunt, ut mihi uidebatur, uarias molestias patiuntur; ego uero neminem sensi aduersantem mihi. Verum est quidem eum valde liberum esse a tribulationibus carnalibus et temporalibus, qui uisibilia non habeat nec aueat, sed sola aeterna; sed dolebara, quod saltem pro inuisibilibus plura non paterer. Sicut enim mundani homines, propter uisibilia a[c]quirenda, conseruanda et discere ms. • Die 21. Mbmobiale.—Februario 1545 679 augenda, multa patiuntur, et multos uisibiles hostes inueniunt; ita oportebat eos qui operam dant rebus spiritualibus, pro illis acquirendis, retinendis et multiplicandis, uaria et grauia pati per hostes inuisibiles. 402. Eodem die, sub vesperam, exiens de palatio Regis factum est ut inciderem in conspectum multitudinis equorum et equitum, qui erant congregati ad recipiendum quendam

_______________