Page:FC 1042.djvu/459

From GATE
Revision as of 12:26, 21 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 222r



ne Deus multos nobis conseruet instruendos, ac de salute sua admonendos. Multi ubique nos exspectant; festinemus igitur crescere cunctis et eisdem bene praeparari. MaTTH., XXV, 21. Vide supra, §. 25 Die 16. Memoriale.—Januario 1545 675 392. Sanguis multorum martyrum nos inuitat ad eas gentes [curandas], apud quas et pro quarum salute ipsi mortui sunt. Vtinam igitur aliquando tándem aliqui ex nostra Societate occa* sionem et animum habeant uisitandi marochianos illos, quibus isti quinque martyres sese seminarunt in salutem. Ipsi enim erant uerba uiua ipsius Dei et Xpi., et ideo dum non potuerunt inueni-re terram, quae caperet uerba Euangelii, ipsimet tanquam grana optima mori uoluerunt; ut inde, si nondum collectus est fructus, aliquando tamen colligi per aliquos ueros Xpi. operarios possit. 393. In die sanctorum martyrum Fabiani et Sebastiani quo tempore Conimbricae aderat maxima aquarum inundatio, multis modis nociua, non solum praenascentibus sed etiam domibus et rebus domesticis; hoc die, inquam,

_______________