Page:FC 1042.djvu/310

From GATE
Revision as of 10:00, 8 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 147v



quietem, imo, et eleuari ad attentionem uerborum officij mei, etc.[1]

Sub hos dies uenit a summo Pontifice Bulla Jubilei, iuxta cuius tenorem ego me pr[a]eparaui ad susceptionem huius[2] gratiae, quam concedebat[3] ipsa Bulla, ad quam rem Dominus dedit mihi uarios gradus infusionis fidei, et spiritus[4] circa talia bona spiritualia. in Jubileo petere redirem omium bonum animae perditorum, etc. Rogabam Dominum, ut mihi concederet gratiam, qua fieri posset, ut quaecumque bona animae meae, quae[5] ego umquam alienaui, aut uendidi, uel perdidi, illa ualeant redire ad me. Hoc erat desiderium summum[6] tunc[7] iuxta figurale Jubileum Judeorum, in quo unusquisque redibat ad bona terrae suae quomodocumque alienata[8]. Varij affectus uenere[9] quoque in animam meam[10] circa reconciliationem cum Deo. Optabam ut culpae omnes siue essent per ignorantiam, siue

_______________

  1. etc.] om. MF
  2. huius] eius MF
  3. concedebat] sonabat MF
  4. spiritus] spei MF
  5. quae] om. MF
  6. summum] sumptum MF
  7. tunc] om. MF
  8. alienata] alienatae MF
  9. uenere] uenerunt MF
  10. animam meam] animum meum MF