Page:FC 1042.djvu/311

From GATE
This page has not been proofread



f. 148r



propter culpabilem fragilitatem, siue propter malitiam, siue propter immunditiam, uel ingratitudinem, aut denique propter quamlibet labem[1] spiritus, uel corporis contractae, delerentur, ita ut inde[2] nihil[3] iam remaneret, quod Deum, Matrem eius, aut Sanctos offenderet[4]. Circa poenas quoque temporales, quas incurri optabam uarijs affectibus, ut fieret etiam perfecta reconciliatio mea apud Deum, et Sanctos eius. Item quod nulla mala publica propter peccata mea debeant amplius esse in mundo. mala com[m]unia propter cumulos peccatorum hominum, etc. Frequenter enim fit, imo quasi semper, ut mala com[m]unia, sicut sunt pestes[5], bella, fames, etc., ueniant[6] propter cumulos peccatorum malorum[7] hominum ita similiter[8], quod unusquisque ex parte in causa est huiusmodi malorum. In sabbato praecedente mediante[9] Dominicam

_______________

  1. labem] add. animae MF
  2. inde] om. MF
  3. nihil] add. in me MF
  4. offenderet] offendat MF
  5. pestes] pestis MF
  6. ueniant] eueniant MF
  7. malorum] multorum MF
  8. similiter] scilicet MF
  9. mediante] immediate MF