Page:FC 1042.djvu/310

From GATE
Revision as of 08:49, 7 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 147v



quietem, immo et eleuari ad attentionem uerbo-rum officii mei. 230. Sub hos dies uenit a summo pontifice bulla jubilei; iuxta CUIUS tenorem ego me praeparaui ad susceptionem eius n omnia ms. Vide supra §. 95, annot. 36. Fabri monumbnta gratiae quam sonabat ipsa bulla, ad quam rem Dominus dedit mihi uarios gradus infusionis fidei et spei circa talia bona spiritualia. Rogabam Dominum ut mihi concederet gratiam, qua fieri posset ut, quaecumque bona animae meae ego unquam alienaui aut uendidi, uel perdidi, illa ualeant redire ad me. Hoc erat desiderium sumptum iuxta figúrale iubileum iudaeorum, in quo unusquisque redibat ad bona terrae suae quomodocumque alienatae. Varii affectus uenerunt quoque in animum meum circa reconciliationem cum Deo. Optabam ut culpae omnes, siue essent per ignorantiam, siue

_______________