Page:FC 1042.djvu/309

From GATE
This page has not been proofread



f. 147r



15.* Januarii, in qua ego celebraui festum de sacratissimo nomine Jesu, ego 89 inueni sa tis magnam deuotionem et affectus uarios ad hoc mellifluum nomen. Dixi tunc missam pro tota Societate nostra, propterea quod ipsa dicitur Societas Jesu Xpi. Domini nostri. In his diebus, ego coepi inuenire speciale quoddam auxilium ad reducendum cor meum in uiam rectam, dum orandum est: auxilium autem fuit in singulari quadam memoria de adsistentia Xpi. in cruce pendentis et proferentis illa uerba: «Mulier, ecce Filius;—Parce illis;— Deus, Deus meus, quare me dereliquisti?—Hodie metum eris m paradiso;—Pater, in manus tuas commendo spiritum meum;— Sitio; etc.* Sentiebam itaque, dum [cogitarem] talia uerba et talem considerationem Xpi. in cruce pendentis, sentiebam, inquam, cor meum sensibili quodam attractu tranquillari, et ueni-re ad meliorem

_______________