Page:FC 1042.djvu/290

From GATE
This page has not been proofread



f. 137v



mei et sanctorum ejus? Haec ueniebant per occasionem immaginum sanctorum et picturarum externarum uariarum Xpi. misteriorum, quibus uariae rerum sanctarum memoriae et intelligentiae mihi et tunc et alias semper subministrari solent. In me propter haec crescebat amor et ueneratio R.“' domini Alberti, archiepiscopi et principis mogun-tini, qui tantam curam in omni uita sua habuerit et habet circa reliquias sanctorum, et circa memoriam ipsoium conseruandam et in posteros 85 relinquendam; quae exterior memoria tanto magis est necessaria, quanto magis homines eam parui pendunt et sunt frigidi. Tunc enim, nisi immagines et caetera quae diuina-rum rerum ac personarum habent specimen ac figuras, essent in 6oo Fabri monuusnta maximo ornatu, facile esset ut homines omnia spernerent. Quomodo enim non facillime contemnerentur omnia sacra

_______________