Page:FC 1042.djvu/289

From GATE
This page has not been proofread



f. 137r



Nunquam gaudere uel tristari nisi in Deo. ut mihi concederetur gratia, qua fieret me numquam gaudere nisi in Deo, aut in proximo, et numquam tristem esse ob incommoda mea temporalia, sed solum in ijs[1] qu[a]e sunt proximorum et ad Deum ipsum. Hic ego sensi quasdam optimas extimationes[2], aestimare opera aliorum circa nos. et ponderationes bonorum operum uariarum personarum, quae circa me, uel circa alios, uel circa Deum quouis modo laborando occupantur. Magnum quoque desiderium dum essem in missa, quae cantabatur in altari Trium Regum sensi quod erat, ut detur mihi gratia relinquendi post me uarias memorias, et[3] externas Dei, et Sanctorum eius, etsi[4] debeat perire haec memoria in ijs[5] partibus, ego prius desinam esse in memoria uiuorum et in hoc mundo[6], nihil enim[7] esse[8] esse nobis memoria Dei. in terra mihi uidebatur si mihi non sit memoria Dei

_______________

  1. ijs] his MF
  2. extimationes] aestimationes MF
  3. et] etiam MF
  4. etsi] quod si MF
  5. ijs] his MF
  6. mundo] add. Quid MF
  7. nihil enim] enim mihi MF
  8. esse] esset MF