Page:FC 1042.djvu/217

From GATE
Revision as of 09:06, 22 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 101r



Dominus Deus; quem (irabam secundum uim talium nominum, ut cunctis dignaretur succurrere et subuenire. Hic quoque optaui et petiui, cum magna deuotione et sentimento quodam nouo, ut mihi detur tandem esse seruum et ministrum Christi consolatoris, ministrum Christi adjutoris, ministrum Christi ereptoris, ministrum Christi sanatoris, liberatoris, ditatoris, fortificatoris, etc. Sic uidelicet quod et ego per ipsum possim iuuare multos, consolari, eripere de uariis malis, liberare, fortificare, administrare lumen non solum spirituale, sed etiam (si audere et praesumere in Deo liceat) corporale, et caetera quaecumque, sicut charitatis erga animam aut corpus cuiuscumque proximi. 152. Et nota hic quod p' tibi, quemadmixlum alias saepe, dabatur praesumere, non in te aut meritis tuis, sed in Christo, multa quae non possent fieri per naturam aut sine miraculo; sic ut

_______________