Page:FC 1042.djvu/218

From GATE
This page has not been proofread



f. 101v



est sanare egros[1], illuminare caecos, curare leprosos, expellere Demones de corporibus consolari aliquos super mortuis suis, etc. ad quae omnia se extendebat, et absque vanitate spiritus desiderium tuum, Spiritu Sancto sic visitante animam tuam ad haec et alia desiderium et spes circa opera mirabilia in utilitate proximorum. desideranda, et etiam licet hoc fecerit[2] alias magis iuvante[3] spiritu, et cum maiori[4] fide speranda alias etenim contigit[5] mihi frequenter invenisse maiorem fidem circa talia impossibilia non tamen nisi[6] daretur per charitatem sentire aliquam possibilem necessitatem proximi, aut consolationem[7], aut[8] misericordiam gloriae Dei quae potest esse in talibus piis operibus ex tali enim fide etiam si non esset nisi ut granum, et ex charitate solet oriri, et[9] fiducia absque temeritate et presumptione aliter non esset facile invenire[10] fidem quae prosit in salutem

_______________

  1. egros] aegrotos MF
  2. fecerit] fuerit MF [p. 570]
  3. iuvante] vivaci MF
  4. maiori] maiore MF
  5. contigit] contingit MF
  6. nisi] cum MF
  7. consolationem] add. etc. MF
  8. aut] add. aliquam MF
  9. et] etiam MF
  10. invenire] inveniri MF