De scriptoribus ecclesiasticis
p. 132
Annallium ad annum Christi 174 a Victore Capuano erratum esse in nomine: Ammonii enim, non Tatiani ea Harmonia est.
Vide Bibliothecam sanctorum Patrum tomo quarto editionis 2.
[181.]
De Iusto Orgelitano
Sanctus Iustus Orgelitanus episcopus vixit tempore Iustiniani Imperatoris; scripsit i Cantica canticorum. Extat hoc opus in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 1 edit. secundae. Vide de hoc auctore Isidorum de scriptor. ecclesiast. cap. 14 & de viris illustribus cap. 34.
[182.]
De Anastasio Synaita – 544
Anastasius Synaita episcopus Antiochenus vixit tempore Iustiniani imperatore ut scribit Euagrius lib. 4 hist. c. 39 scripsit multa, sed solum extat hodpegós, idest dux viae, contra Acephalos, impressus Ingolstadii anno 1606 & praeterea extant in Bibliotheca sanctorum patrum tomo 1 edit. 2. Anagogicarum contemplationum in exameron libri undecim; & de fidei dogmatibus libri quinque.
[183.]
De Aratore – 545
Arator subdiaconus S. R. e. scripsit duos libros carminum, quibus Acta Apostolorum complexus est; eos libros Vigilio papae obtulit, & publice eodem papa annuente recitauit, extant in Bibliotheca sanctorum patrum tomo octauo.
[184.]
De Iunilio – 545
Iunilius episcopus Africanus scripsit ad Primasium item episcopum Africanum libros duos de partibus diuinae legis, qui extant in Bibliotheca sanctorum patrum editionis 2 tomo 1. Tribuitur etiam Iunilio Commentariolus in prima capita Geneseos; sed ille non est Iunilii, sed Bedae. Citat enim sanctum Gregorium & habetur inter opera Bedae.
De Primasio – 545
Primasius episcopus Africanus tempore Vigilii papae Constantinopoli fuit, cum quinta synodus generalis celebraretur, ut constat ex coflatione secunda eiusdem synodi; scripsit in epistolas sancti Pauli, & in Apocalipsim non contemnenda Commentaria.