Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/150

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 132



Annallium ad annum Christi 174 a Victore Capuano erratum esse in nomine: Ammonii enim, non Tatiani ea Harmonia est. Vide Bibliothecam sanctorum Patrum tomo quarto editionis 2.


[181.] De Iusto Orgelitano

Sanctus Iustus Orgelitanus episcopus vixit tempore Iustiniani imperatoris. Scripsit in Cantica canticorum. Extat hoc opus in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 1 editionis secundae. Vide de hoc auctore Isidorum De scriptoribus ecclesiasticis cap. 14 & De viris illustribus cap. 34.


[182.] De Anastasio Synaita – 544

Anastasius Synaita episcopus Antiochenus vixit tempore Iustiniani imperatoris, ut scribit Euagrius libro 4 Historiae c. 39. Scripsit multa, sed solum extat ὁδηγὸς, idest [dux viae] contra Acephalos, impressus Ingolstadii anno 1606 & praeterea extant in Bibliotheca sanctorum patrum tomo 1 editionis 2 Anagogicarum contemplationum in exameron libri undecim & De fidei dogmatibus libri quinque.


[183.] De Aratore – 545

Arator subdiaconus S. R. E. scripsit duos libros carminum, quibus Acta Apostolorum complexus est. Eos libros Vigilio papae obtulit & publice, eodem papa annuente, recitauit. Extant in Bibliotheca sanctorum patrum tomo octauo.


[184.] De Iunilio – 545

Iunilius episcopus Africanus scripsit ad Primasium item episcopum Africanum libros duos De partibus diuinae legis, qui extant in Bibliotheca sanctorum patrum editionis 2 tomo 1. Tribuitur etiam Iunilio Commentariolus in prima capita Geneseos, sed ille non est Iunilii, sed Bedae. Citat enim sanctum Gregorium & habetur inter opera Bedae.


[185.] De Primasio – 545

Primasius episcopus Africanus tempore Vigilii papae Constantinopoli fuit, cum quinta synodus generalis celebraretur, ut constat ex coflatione secunda eiusdem synodi. Scripsit in epistolas sancti Pauli, & in Apocalipsim non contemnenda Commentaria.