Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/149

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 500 ad 600

p. 131



[177.] De Victore episcopo Africano – 530

Victor episcopus scripsit De ratione fidei catholicae ad Hunericum regem Vandalorum circa annum Domini 530. Extat eius liber in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto editionis secundae.


[178.] De Aurelio Cassiodoro – 530

Aurelius Cassiodorus senator & regi Theodorico ab epistolis fuit. Scripsit eo tempore libros 12 epistolarum variarum & Chronicum breue ab initio mundi usque ad tempora Theodorici regis Italiae, quae simul excusa extant. Scripsit etiam libros 12 De rebus gestis Gothorum, cuius operis compendium fecit Iordanus episcopus Rauennae, quod compendium com libris epistolarum excusum inuenitur. Deinde mundo valedicens & monachus effectus, se rebus diuinis addixit & tum scripsit:

De Institutionibus diuinarum lectionum, libri duos.
In omnes Psalmos & in Cantica canticorum commentaria.
Historiam tripartitam ex libris Socratis, Theodoreti & Sozomeni, per Epiphanum Scholasticum in Latinam linguam couersis, confecit.
Atque haec omnia extant. Dicitur praeterea a Trithemio Cassiodorus scripsisse in Acta Apostolorum, in epistolas canonicas & in Apocalypsim commentaria, praeterea summam diuinae scripturae, quam Memoriale scripturarum appellauit, quae an extent ignoro.


[179.] De Leontio Byzantino – 540

Leontiuys Byzantinus monachus paulo ante quintam synodum floruisse videtur. Scripsit libros tres Contra Nestorianos & Eutychianos, necnon Contra fraudes Apollinaristarum & Contra Seuerum, quae omnia extant apud Henricum Canisium tomo 4 antiquae lectionis.


[180.] De S. Victore Capuano – 540

Sanctus Victor Capuanus epscopus, vir sanctus & doctus, tempore Iustiniani imperatoris circa annum Domini 545 scripsit De cyclo Paschali, teste Beda, De sex aetatibus & de ratione temporum cap. 48. Scripsit etiam praefationem in Harmoniam Tatiani, qua ex quatuor Euangeliis unum fecit. Sed recte Cardin. Baronius monet, tomo secundo