Page:FC 1042.djvu/311

From GATE
Revision as of 10:03, 8 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 148r



propter culpabilem fragilitatem, siue propter malitiam, siue propter immunditiam, uel ingratitudinem, aut denique propter quamlibet labem animae, spiritus, uel corporis, contractae, delerentur; ita ut nihil in me iam remaneret quod Deum, Matrem eius, aut sanctos offendat, Circa poenas quoque temporales quas incurri, optabam uariis affectibus ut fieret etiam perfecta reconciliatio mea apud Deum et sanctos eius; item quod nulla mala publica propter peccata mea debeant amplius esse in mundo: frequenter enim fit, immb quasi semper, ut mala communia, sicut sunt pestis, bella, fames, etc., eueniant propter cumulos p>eccatorum multorum hominum; ita scilicet quod unusquisque ex parte in causa est huiusmodi inalorum. 231. In sabbato praecedente immediate dominicam

_______________