Page:FC 1042.djvu/259

From GATE
Revision as of 10:09, 12 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 122r



In missa quoque, hac forma mihi datum fuit uti: «Domine Jesu Christe, aufer a me esse malum et omnem imperfectionem, quae potest impedire oculos tuae humanitatis • ab aspectu meo, aures tuas ab audito uerborum meorum, olfactum tuum, ut ne auertatur a me propter foetores meos, gustum propter in-sipiditates meas, et tactum propter frigiditatem malam, malam caliditatem, nimiam siccitatem, humiditatem; in summa, rogo te, mi Domine, ut auferas a me quicquid mediuidit, se[>arat et re-mouet a te, et te a me; aufer quicquid me facit immundum, et quicquid me reddit aridum, quicquid me facit ngidum, deuium, 1 et m$. • Emendatum ex humilitatis. Die I Decembris. Memoriale.—Düceiib. 1542 5^7 saucium, indignum tua uisione, tua correptione, tua reprehensione, tua alloquutione, tua communicatione, tuo denique amore ac beneuolentia. Miserere mei, Domine, et miserere super

_______________