Page:FC 1042.djvu/258

From GATE
This page has not been proofread



f. 121v



gratiis[1] Deum non vult facere omnia per unum medium. tam spiritualibus, quam corporalibus, invocentur, licet enim Deus omnia per se, et per quemlibet Sanctum aeque possit, atque per alium quemvis, non tamen vult facere omnia per unum medium.

Die Sancti Eligii Episcopi[2] Confessoris inveni bona devotione[3] eum invocans[4], ut mihi a Deo Domino Nostro impetraret aliquas gratias[5], et maxime, qua[6] essent ad propositum illorum duorum verborum, quae sunt in com[m]uni Confessorum, ubi in[7] oratione[8] petimus, nobis augeri devotionem et salutem, quae duo verba ego solito melius sensi in Missa, quae erat de ipso Sancto Eligio. Post Missam, super quandam petitionem ego inveni adhuc magnam devotionem et maiorem[9], forma petitionis ad Deum erat, ut dignaretur respicere non ad merita, neque demerita mea, neque ad frigiditatem meorum bonorum desideriorum, sed ad meas necessitates, indigentias, miserias et vili=[10]

_______________

  1. gratiis] add. quibusdam MF
  2. Episcopi] add. et MF
  3. bona devotione] bonam devotionem MF
  4. eum invocans] aliquot invocationes multiplicans MF
  5. a Deo ... gratias] gratiam aliquam a Deo Domino nostro impetraret aliquas gratias, inquam MF
  6. qua] quae MF
  7. ubi in] om. MF
  8. oratione] add. ubi MF
  9. magnam ... maiorem] maiorem devotionem MF
  10. vilitates] utilitates MF