f. 116r
sanctorum et omnium animarum purgatorii, qui uidelicet aliquando fuerant ipsorum custodes, ut mihi essent propitii per me tita Christi. Item, ut ego possim liberari ab omni malignitate eo-rum spirituum malorum, qui fuerunt permissi ipsis ad exercitium. Sentiebam enim aliquando quam durum esset incidere in manus potestatis talium angelorum malorum.
176. Rogaui etiam Christum cum magna deuotione, considerando quod se subiecerit potestati externae mali angeli Hero-dis, Archelai, Annae, Caiphae, Pilati, Herodis, et aliorum qui ipsum exterius afflixerunt; item ei Satanae tentatori, qui exterio-ti uiolentia maxima tentaiiit ipsum in deserto, super pinnaculo templi, et super monte; tentauit, inquam, uolens allicere ad ea quae carnis sunt, et superbiae, et auaritiae. Optabam autem, per gratiam tantae humilitatis, fieri posse,
_______________