f. 116v
ut Demones non haberent potestatem in interiora.
ut Demones, et Mali Angeli non haberent posthac potestatem in interiora mea, sed potius si aliud non expediat, in exteriora.
Mihi[1]
veniebat in mentem, quomodo Demones per manus Hominum, per flagella, per clavos, et cetera externa
potuerunt[2]
quidem affligere Christum, sed non per cogitationes, aut ullas malas
instigationes[3],
quae carnem
aut[4]
spiritum ad malum inducere
possunt[5].
Similiter occurrebat menti, quomodo Beata Virgo Maria, et Multi Sancti, imo omnes habuerint quidem afflictiones externas, sed non omnes ita internas, quamvis aliqui Sancti, et Sanctae (nunquam tamen Virgo Maria)
aliquando[6]
et
frequentius[7]
etiam interius tentati
sunt[8]
circa mundi voluptates, et etiam circa passiones, et dolores, de afflictionibus loquor,
et[9]
sentimentis voluptatum, quae sunt per
misterium[10]
malorum
Angelorum[11].
Beata enim Virgo Maria sensit tristi=
_______________