f. 116r
nium [omnium] Sanctorum, et omnium Animarum Purgatorii, qui videlicet aliquando
fuerunt[1]
ipsarum[2]
Custodes, ut mihi essent propitii per merita Christi.
Item ut ego
possem[3]
liberari ab omni malignitate eorum spirituum malorum, qui fuerunt permissi ipsis
ad exercitium, sentiebam enim aliquando,
Quam durum incidere in manu potenti malorum Angelorum.
quam durum esset incidere in
manu[4]
potenti[5]
talium Angelorum Malorum.
Rogavi etiam Christum cum magna devotione, considerando, quod
subiecerit se[6]
potestati externae mali Angeli Herodis, Archelai, Annae, Caiphae,
Pilati[7],
et Aliorum, qui ipsum exterius afflixerunt.
Item
et[8]
Satanae tentatori, qui exteriori violentia maxima tentavit ipsum in deserto super pinnaculo templi, et super Monte.
Tentavit inquam volens allicere ad ea, quae carnis sunt, et superbiae, et avaritiae, optabam autem per gratiam tantae humilitatis fieri posse,
_______________