Page:FC 1042.djvu/195

From GATE
This page has not been proofread



f. 90r



quaedam maxima admiratio cum pio erga Xpum. spiritu, qua per modum exclamationis dicebam ipsi Xpo : O Domine, quidnam est hoc quod in ordine ad discipulos tuos uoces te sponsum, quasi quo gaudeant ipsi, sicut gaudent et filii sponsi, dum cum ipsis est sponsus, et tamen tu in or dine ad leipsum non ut sponsus deliciaris, sed potius ut omnium seruus, et in ordine ad omnes minimus, postremus ac infimus habearis, tu laboras, tu sudas, tu uitujieraris ac sperneris, usque ad passionem, ad damnationem mortis crucis? Tu laboras, inquam, mi Domine, ut tui quiescant; tu tristaris, ut ipsi gaudeant; et tandem mori cupis propter ipsorum resurrectionem; vere illud est simile ei, quod poeta dicit ®: Sic uos, non uobis, uellera fertis, oues;

_______________