qua cum ita Secum in ultimam ruinam totam humani generis posteritatem traxisset, omnesque Adae filios ob gravitatem Culpae contractae, poenae aeternae reos sine ullo reconciliationis remedio in massa aeternae damnationis reliquisset, neque ulla esse posset creatura, quae ex infinita offensa Deum inter et humanum genus, ullum reconciliationis remedium adferre posset; Solusque diabolus tanquam de fine defraudato, à Deo optimo Maximo ab aeterno intento gloriabundus, Deo hominibusque execrandum in modum insultaret. Jacebat humani generis massa peccato corrupta, atque sub diaboli iugo et tyrannide miserandum in modum, unde Se nullo creato remedio erigere vellet, aut cum vellet, non posset, oppressa. Vix erant, qui Deum recognoscerent homines, unoquoque loco numinis id assumente, quod eius genio et ingenio maximè congruum videbatur. Dominabatur in Mundo abominanda luxuriae foeditas, iniustitia, perfidia, impietas, vel ipso immutabili Dea ad tantam malorum iliadem ingemiscente. Sed quid faceret Deus in tam conclamata humani generis statu? an forsan quod tanto tamque Sublimi fine condiderat, in perditionis abysso sine ulla medelae spe relinqueret? an Lucifero de tanta ruina triumphanti palmam praeberet; quorum utrumque tum immensae bonitati et potentiae Dei prorsus erat in consentaneum. Executioni itaque mandatum fuit id, quod iam ex praevisione tanti lapsus ab aeterno in Sacrosanctae Triadis Senatu constitutum fuit; ut videlicet verbum Patris id est, Filius humanà naturà assumptà, per eam Patri infinitè offenso satisfaceret, atque adeo Deo, ne quod in tam altos fines condiderat, periret, reconciliatione Deum inter et homines constituta, humanum genus instauretur, diabolus cum universis infernalium furiarum machinationibus vinceretur, indeque ineffabilis et inserutabilis Dei bonitas et Sapientia Mundo illucesceret. Vides igitur, quomodò incomprehensibilis illa Dei bonitas causa fuit verbi incarnati, et communicandi uniendique se humanae naturae.
Page:APUG 1053.djvu/11
From GATE
Revision as of 08:13, 31 May 2024 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread