Theodidactus. Nam Deus hoc ipsum facere potuisset, vel
per Seraphinum aliquem excellentioris doni, aut per hominem
purum omnibus, quae naturae eius competere poterant,
donis instructum? Cosmiel. nequaquam, id ipsum
enim non erat Dei bonitati consentaneum; primo quidem,
quia nulla creatura pura tantae offensae per peccatum
Deo illatae satisfacere poterat. Secundo, quia si redemptio
hominis per Angelum vel hominem facta fuisset,
tantum beneficium creaturae adscribendum fuisset, ac
proinde multum divinae gloriae decederet, atque honor
ille maximus, qui Deo soli conveniebat, naturae creatae
fuisset concessus, quod incongruum erat; necessarium
itaque fuit, et ita divinae sapientiae expediebat, ut ad
evertendum diaboli regnum, hominemque ex tam desperato
rerum statu educendum, ipsum Verbum aeterni Patris
carne humana indueretur, atque hoc pacto abundantissime
offenso Deo Patri satisfaceret, cum tanto maiori gloriae
suae exaltatione, quanto fuerat diaboli tyrannis maior
et salus humani generis desperatior. Theodidactus: Recte
omnia; sed hoc capere nequeo, quomodo Deus aeternus, immortalis,
impassibilis in humanae carnis assumptione
tot se miseriis subiicere voluerit, usque ad eam dolorum
acerbitatem, quam nullus homo in vita mortali passus
est, obtulerit; an non vel hoc ipso, quod nostrae mortalitatis
sarcinam assumere dignatus sit, pro tanta
offensa satisfacere potuisset? coeterum uti divinae personae
congruum, ita vitam gloriosam et maiestate summa
conspicuam in terris omni paupertate et aerumnis
humanae vitae propriis praescriptis, transegisset. Cosmiel.
Minime hoc divinae providentiae et clementiae
conveniebat; Cum enim verbum Patris satisfactionem
subire deberet, omnis autem satisfactio ex se et sua
natura poenosa sit, utique ad satisfaciendum pro totius
Mundi peccatis per poenosissimam vitam id fieri necesse
fuit, usque ad opprobriosissimum Crucis tormentum,
quod et subiit, tanta plenitudine et excessu, ut nullum
Page:APUG 1053.djvu/12
From GATE
This page has been proofread