dixisti Cosmiel; Sed cur Deus non ab aeterno creaturam
intellectualem condidit, sed tempori ipsam reservavit;
convenientius enim fuisset, creaturam condere rationalem,
quae aeternum eum amaret, quam temporaneam post
infinitas aeternitatis annorum myriades. Cosmiel. Abunde
ex tuo illo proposito dubio patet, te aeternitatis rationem
non capere. An nescis, nihil earum rerum, quae Deo coaevae
et coaeternae concipiuntur, fieri aut creari posse, cum
enim aeternitas omnis principii et finis sit expers, talis
creatura esset condita, et non condita, quae contradictionem
implicant; Supponit enim omne conditum principium
aliquod, quo condi coepit, et quo dici possit; modo
res est, quae ante non fuit, quae omnia incongrua sunt
aeternitati; non condita vero talis res dici posset, quia
condita ab aeterno, ergo omnis principii incapax, ergo
commensurata aeternitati Dei, quod impossibile est, cum
fieri non possit, ut creatum et finitum ab aeterno esse
possit; coincideret enim cum aliqua perfectione Dei simpliciter
simplici, quae Creato competere non potest. Exquibus
clarissime patet, nullam creaturam ab aeterno
creari potuisse; neque Deum decuisse etiam per absolutam
Dei suam potentiam talem creare; quare omnia extra
Deum in tempore condita sunt, tum ad maiorem rerum
omnium subordinationem, tum ad distinctionem perfectionis
cuique debitam. Theodidactus. Capio veritatem, circa quam
uti iam dudum anceps haesi, ita eam ratiocinio tuo elucidasti,
ut eam tantum non demonstraris. perge itaque propositum
nobis sermocinationis filum prosequi. Cosmiel.
Homo itaque eo fine a Deo conditus, ut amando Conditorem
suum eo tandem aeternum frueretur cum sempiterna felicitate;
cum ecce diaboli livoris et invidiae rabie aestuantis
astus et astutia tantum effecit, ut Protoplastus
ea persuasus ex praevaricatione divini praecepti, odium
Dei, ob offensam optimi Conditoris, quae gravis erat, et suo
modo quadem-tenus infinita, incurrerit prorsus irremediabile,
Page:APUG 1053.djvu/10
From GATE
This page has been proofread