Page:APUG 1053.djvu/11

From GATE
This page has been proofread

qua cum ita secum in ultimam ruinam totam humani
generis posteritatem traxisset, omnesque Adae filios ob
gravitatem culpae contractae, poenae aeternae reos sine ullo
reconciliationis remedio in massa aeternae damnationis reliquisset,
neque ulla esse posset creatura, quae ex infinita offensa
Deum inter et humanum genus, ullum reconciliationis
remedium adferre posset; Solusque diabolus tanquam
de fine defraudato, a Deo Optimo Maximo ab aeterno intento
gloriabundus, Deo hominibusque execrandum in modum
insultaret. Iacebat humani generis massa peccato corrupta,
atque sub diaboli iugo et tyrannide miserandum in
modum, unde se nullo creato remedio erigere vellet, aut
cum vellet, non posset, oppressa. Vix erant, qui Deum recognoscerent
homines, unoquoque loco numinis id assumente, quod
eius genio et ingenio maxime congruum videbatur. Dominabatur
in Mundo abominanda luxuriae foeditas, iniustitia,
perfidia, impietas, vel ipso immutabili Deo ad tantam
malorum iliadem ingemiscente. Sed quid faceret Deus in
tam conclamata humani generis statu? an forsan quod
tanto tamque sublimi fine condiderat, in perditionis abysso
sine ulla medelae spe relinqueret? an Lucifero de tanta
ruina triumphanti palmam praeberet; quorum utrumque
tum immensae bonitati et potentiae Dei prorsus erat inconsentaneum.
Executioni itaque mandatum fuit id, quod
iam ex praevisione tanti lapsus ab aeterno in Sacrosanctae
Triadis senatu constitutum fuit; ut videlicet verbum Patris
id est, Filius humana natura assumpta, per eam Patri infinite
offenso satisfaceret, atque adeo Deo, ne quod in tam altos
fines condiderat, periret, reconciliatione Deum inter et homines
constituta, humanum genus instauretur, diabolus
cum universis infernalium furiarum machinationibus vinceretur,
indeque ineffabilis et inscrutabilis Dei bonitas et
sapientia Mundo illucesceret. Vides igitur, quomodo incomprehensibilis
illa Dei bonitas causa fuit verbi incarnati,
et communicandi uniendique se humanae naturae.