f. 318v
3° Matrimonium dissolvi posse.
Eusebius
lib. 4 Histor. cap. 17.[1]
4° Tres quadragesimas instituit.
4. 5. 6. 7. 8. 9. 10
Hieronymus
ad Marcellam de erroribus Montani.
5° Pepuzam urbem ipsius esse Hierusalem docuit et in ea tres ordines instituit: 1° patriarcharum, 2° levitarum, 3° Episcoporum.
6° Poenitentiam et peccatorum confessionem sustulit.
Idem Lutherani.
7° Prophetas fuisse correptitios nec scivisse quid dicerent.
8° Secundas nuptias fornicationem esse.
Augustinus
haer. 26.[2]
9° Sanguinem infantum suis mysteriis miscebant, sed hoc ipsi non fatebantur.
Hieronymus
et
Theodoretus
ibidem,
Augustinus
haer. 26,
Epiphanius
haer. 48.[3]
10° Unam esse tantum personam in divinis: Clemens lib. 4 Strom.
11° Animales esse eos omnes qui eorum doctrinam non sequuntur.
12° Veros martyres esse apud se.
Eusebius
lib. 5 cap. 15.[4]
13° Rebaptizandos esse eos qui convertuntur: Philaster.
14° Mortuos quoque baptizant.
39
Aeschines
unde dicuntur haeretici (ut
Tertullianus
scripsit) unus fuit ex Montanistis, addit vero ad communem doctrinam Montanistarum:
1° Patrem et Filium esse unam personam:
Tertullianus,
ibidem. De his Montanistis legendum quod
Hieronymus
ad Marcellam ait, eos tres personas in unam coangustare. Nam Montanum ipsum nihil tale docuisse testes sunt
Epiphanius
et
Theodoretus
locis supra citatis.[5]
40
Blastus
alius Montanista ut
Tertullianus
de Praescript., adiecit Pascha cum Hebraeis esse celebrandum semper 14. die, sive 15. sit Dominica sive non. Hinc est quod dicuntur Tessarescedekatitae sive quartodecimani.
Epiphanius
haer. 50,
Augustinus
haer. 29,
Theodoretus
lib. 3 haer. fabul.[6]
Contra hunc Blastum scripsit librum D. Irenaeus, ut refert
Eusebius
lib. 5 Histor. cap. 20.[7]
Eodem tempore contentionem istam de Paschate valde perturbasse Ecclesiam et concilia multa celebrata esse propter eandem causam cognosces ex
Eusebio
lib. 5 Histor. cap. 23.[8]
Concilium Nicaenum hanc haeresim damnavit
Theodoreto
teste lib. 2 Hyst. cap. 12.
41
Florinus
alius Montanista et Valentinianus simul.
Eusebius
lib. 5 cap. 20, Irenaeus 25 libro contra Florinum.[9]
Docuit praeterea * quod Deus non sit auctor malorum.
* 1° Deum esse autorem malorum.
Idem Calvinistae.
42
Pepuzitae
seu
Quintiliani
vel
Priscillani
sunt soboles Montanistarum. Dicunt autem se a Pepuza urbe deserta quam 30 volunt esse Hierusalem. Quintiliani a Quintilla. Priscilliani a Priscilla foeminis sacerdotibus.
1° Docent mulieres esse debere sacerdotes et episcopos.
Epiphanius
haer. 49 et
Augustinus
haer. 27.[10]
Idem Lutherani et Anglicani Calvinistae
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, V 18, 2, p. 472.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XXVI, p. 302.
- ↑ xxx; Theodoretus Fabularum, III, 2, col. 404; Augustinus De haeresibus, XXVI, p. 302; xxx.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, V 16, 21, p. 468.
- ↑ xxx; Theodoretus Fabularum, III, 2, col. 401-404.
- ↑ xxx; Augustinus De haeresibus, XXIX, p. 304; Theodoretus Fabularum, I, 23, col. 372.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, V 20, 1, p. 480.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, V 23, p. 488-490.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, V 20, p. 480-484.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XXVII, p. 303.