f. 319r
< Anno Domini >
qui reginam habent pro summo Pontifice.
2° Evae gratias agunt quod primo comederit de ligno scientiae boni et mali:
Epiphanius,
ibidem.[1]
3° Ex sanguine infantum conficiunt Eucharistiam.
Augustinus
haer. 27,
Damascenus
de haeres.[2]
43
Artotyritae
aliud germen fuit Montanistarum.
Docent:
1° panem et caseum esse offerendum in sacrificio:
Epiphanius
haer. 49,
Augustinus
haer. 28.[3]
44
Theodotus prior
et ipse ex germine Montani esse videtur. Isti quoque Artemenitae dicti sunt et fuerunt insignes Scripturarum corruptores teste
Eusebio.[4]
Docuerunt:
1° Christum esse purum hominem non Deum.
Tertullianus
lib. de Praescript.,
Epiphanius
haer. 54,
Augustinus
haer. 33.[5]
2° Legem et Prophetas reiiciunt:
Eusebius
lib. 5 cap. ultimo Historiae.[6]
45
Theodotus posterior,
idem cum priore
(Tertullianus
de Praescr.[7])
docuit, addidit tamen Christum esse minorem Melchisedech, unde dicuntur Melchisedechiani, quod volunt Spiritum sanctum esse Melchisedech aut magnam aliquam virtutem.
Hunc errorem sequitur auctor < Quaestionum > veteris et novi testamenti q. 109, qui falso tribuit
Augustino.[8]
Vide ex D.
Hieronymo
de Melchisedech epistolam ad Evagrium.[9]
46 Alogi.
180
Quidam haeretici fuerunt < blanco > dicti primum ab
Epiphanio
haer. 51.
Ut ipse testatur, auctor eorum ignoratur.[10]
Docuerunt:
1° Verbum Dei aeternum negant.
2° etiam negant D. Ioannis Evangelium et Apocalypsim.
Epiphanius
haer. 51.
Augustinus
< haer. > 30.[11]
47
Adaamiani
a primo parente sunt appellati, quod eius statum in paradiso se imitari credant.
Tota haec haeresis ab Anabaptistis renovata est.
Docuerunt:
1° Homines nudos debere incedere,
Epiphanius
haer. 52,
Augustinus
haeres. 31.[12]
2° Damnant nuptias, quas putant in paradiso terrestri non futuras,
Epiphanius,
Augustinus,
ibidem.[13]
3° In ecclesiis uis (suis xxx?), quas in hypocaustis bene calefactis habent, omnia divina officia penitus nudi celebrant, viri simul et mulieres.
4° Ecclesias suas paradisum vocant:
Epiphanius
161.
[14]
48
Ascodrogitae
dicuntur, qui legentes in Evangelio utres novos implendos vino novo, utrem vino plenum ponunt in suis Ecclesiis et circa eum bacchantur potationibus interim indulgentes:
Philaster,
Augustinus
Haeres. 62.[15]
49
Antitastae
seu
Adversarii
haeretici quoque sunt. Solus
Theodoretus
meminit lib. 1 haeret. fabul. cap.
17.[16]
1° Docent Deum ignotum patrem ipsorum esse.
2° Unum quendam, ab ipso Deo ignoto genitum seminasse zizaniam
_______________
- ↑ Epiphanius Panarion, XLIX, 3, 2, p. 243-244.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XXVII, p. 303; Johannes Damascenus De haeresibus, 49, p. 34.
- ↑ Epiphanius Panarion, XLIX, 2, 6, p. 243; Augustinus De haeresibus, XXVIII, p. 303.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, V 28, 13, p. 504.
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 8, p. 225; Epiphanius Panarion, LIV, 1, 8, p. II 318; Augustinus De haeresibus, XXXIII, p. 305.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, V 28, 19, p. 506.
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 8, p. 225.
- ↑ (Ps.)-Augustinus Quaestiones, CIX, 257-268.
- ↑ Hieronymus Epistula, LXXIII, p. II 13-23.
- ↑ Epiphanius Panarion, LI, 3, 1, p. II 250.
- ↑ Epiphanius Panarion, LI, 3, 2, p. II 250; Augustinus De haeresibus, XXX, p. 304.
- ↑ Epiphanius Panarion, LII, 2, 2-3, p. II 312-313; Augustinus De haeresibus, XXXI, p. 304-305.
- ↑ Epiphanius Panarion, LII, 2, 3, p. II 313; Augustinus De haeresibus, XXXI, p. 304.
- ↑ Epiphanius Panarion, LII, 2, 4, p. II 313.
- ↑ Filastrius Hereseon, LXXV, p. 38-39; Augustinus De haeresibus, LXII, p. 329.
- ↑ Theodoretus Fabularum, I, 16, col. 368.