Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/4

From GATE
Revision as of 09:47, 7 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


7° Prophetas esse ab angelis. Haec omnia habet Tertullianus Lib. de Praescript.
8° Omnia opera esse licita et omnes libidines. [Haer.] 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7 et 8: Irenaeus lib. 1 cap. 23, Theodoretus lib. 1 haeres. 4, idem fere Lutherani.
9° Fidem esse naturalem, Clemens Alexandr. lib. 2 Stromat.
10° Quinque annorum silentium cum Pythagoricis esse observandum: Eusebius lib. 4 cap. 8 Hist.
11° Epistolas ad Timotheum et Titum esse reciendas, Tertullianus lib. 1 in Marcionem.
12° Non esse martyrium subeundum, Tertullianus Lib. de Praescript.
Vide Ignatium ad Trallianos, Castorem Agrippam apud Eusebium lib. 4. cap. 8 Hystor. 15, Philastrium,[1] Epiphanium Haeres. 25, Hieronymum contra Iovinian. lib. 2 et contra Lucifer. et In Amos, Augustinum Haeres. 4,[2] Damascenum De Haeresibus.[3]


Pseudo apostoli,
quorum multi fuerunt tempore apostolorum, ac inter eos Hymenaeus et Philetes, 2 Tim. 2, et Alexander, 2 Tim. 4, et Diotrephes, Ioann. Epistol. 3.
Haec sequentia docuerunt:
1° Circumcisionem observandam: Act. 15, Gal. 9.
2° Dies menses et annos: 2 Coloss. 2.
3° Ciborum delectum propter immunditiam: 2 Coloss. 2.
4° Evangelii gratiam fuisse meritis debitam et operibus legis: Rom. 2.
5° Fidem sine operibus sufficere: Iacob. 2 et Epistol. Iudae, Augustinus de fide et operibus cap. 14, idem Lutherani.
6° Resurrectionem non futuram: 1 Cor. 15.
7° Resurrectionem iam esse factam, eo quod homines a morte peccati ad vitae iustitiam resurrexerint: 2 Tim. 2, idem Libertini in Gallia et Servetus.
8° Instare diem iudicii, 2 Thess. 2, idem quidam Lutherani.
9° Praetextu evangelii praedicabant carnis libertatem in Epistola Iudae, idem Lutherani.

10° Comedenda idolothita: | 1 Cor 8.

314v


11° Depravabant sacras Scripturas: 2 Petr. 3: idem omnes haeretici.
12° Non recipiendos hospitio fratres: Episto Ioann. 2.


11 Nicolaus Antiochenus
advena unus fuit ex septem diaconis ab apostolis ordinatis. Docuit autem haec: Actor. 6, Irenaeus lib. 1 cap. 27, Tertullianus Lib. de Praescript.:
1° Licere moechari: Irenaeus loco citato.

2° Licere vesci idolothytis.

  1. Filastrius Haereseon, xxx.
  2. Augustinus De haeresibus, IV, p. 291.
  3. Johannes Damascenus De haeresibus, 24, p. 26-27.