sentientem coniungit Ementis sententia docebant hi, naturalem esse coitum sicut induere amictum, et ideo licere moechari: idem Lutherani.
25 Ptolomeus
143
Secundo et Epiphani successit, ut [docent]
Epiphanius
haer. 33,
Tertullianus
lib. de Praescript.,
Augustinus
Haer. 13.[1]
Nihil diversum a Valentino docuit, nisi quod nonnihil aeonas mutavit, et asseruit ideo libros Moysis reiciendos esse, quod partim scripti essent ab opifice huius mundi, qui medius est inter Deum bonum et malum, partim a Moyse ex propria sententia, partim a senioribus Iudaeorum, et secundum eorum proprium iudicium, non autem secundum Dei voluntatem.
26
Heracleon
similiter non differt a Valentino, nisi quod aliter ordinat aeonas, et morientes iubet redimi oleo, balsamo, aqua et hebraicorum quibusdam verborum incantationibus:
Tertullianus
De Praescript.,
Epiphanius
Haer. 36,
Augustinus
Haer. 16.[2]
Legendi
Irenaeus
lib. 1 cap. 8, 9 et 10,
Epiphanius
Haer. 34,
Augustinus
14 haeres.[3]
27 Marcus
144
secundum
Tertullianum
De Praescript.
sequitur Heracleonem: at secundum
Epiphanium
haeres. 34 et 36 praecedit.
Haec vero docet:
1° Sine Graeco alphabeto veritatem inveniri non posse, ideoque Christum dixisse: Ego sum A et O.
2° Alium Deum ponit praeter creatorem.
3° Christum non venisse in carne,
Tertullianus
De Praescript.
4° Non esse futuram resurrectionem,
Tertullianus,
ibidem.
5° Baptizandos esse homines in nomine ignoti Patris universorum, in veritatem matrem omnium, in Iesum, qui descendit in unionem et redemptionem et [potestatum communionem],
Theodoretus
lib. 1 haeret. fabul.
6° Seducebat mulierculas et incantationibus faciebat eas prophetare,
Irenaeus lib. 1 cap. 9. |
317r
28 Colorbasus
145
Marcum secutus est:
Tertullianus
De Praescript.,
Epiphanius
Haeres. 35.
Ad haeresim Marci addidit vitam omnium hominum in septem sideribus consistere:
Augustinus
Haeres. 15.[4]
29 Archontici
post Marcum et Colorbasum extiterunt:
Epiphanius
Haeres. 40,