Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/86

From GATE
Revision as of 16:25, 8 February 2017 by Virgilio04 (talk | contribs)
This page has not been proofread


argumentis multiplici virorum doctorum testimonio de arrogatae sibi inventionis falsitate convincuntur.
Habes hic, benigne lector, quod qudem orbis, studiorumque rerumque novarum avidi, jam dudum exostarunt opusculum, quod licet è duriori profluxerit penna aut obscurius dictum scriptumque ab Executore mechanico tentatum fuerit, aequi bonique tamen consulas velim, malui enim id germano more, fideli, sicero et candido stilo erudito orbi conscribere quàm verborum ambagibus aut obscurare, aut blando stilo et adulatorio id exornare. Neque enim mearum virium est, nec tentare ausim meritis Kircheri adeò toto orbi noti quidpiam (cùm incapacitatem ingenuè fatear) addere; sed solummodo nota mundo ejus erga me merita in hoc manifestanda duxi, quibus ne totaliter ingratus sim, inclytè te obteri velim, lector benevole, in hoc conatu non tam meum laborem quàm Kircheri merita intuearis.
CAPUT VIII
ELENCHUS LIBRORUM A P. ATHANASIO KIRCHERO, E SOCIETATE JESU Hucusque editorum, aut, favente Deo, imposterum edendorum.
Quibus nota † apposita, significat Illa vel ampliùs non reperiri; vel, quamvis parata, nondum tamen impressa esse.
MAgnesia sive Conclusiones experimentales de effectibus Magnetis, edita Herbipoli: Anno 1630. in 4.
Gnomonica Catoptrica, five Horologiographia reflexa, qua per specula totius primi Mobilis doctrina, horarumque ductus in interioribus Domuum parietibus delineati, radio reflexo demonstrantur. Avenione anno 1634. in 4.
Specula Melitensis Encylica, hoc est, Syntagma novum Instrumentorum Physico-Mathematicorum . Messanae anno 1638. in 8.Prodromus Coptus, in quo tum linguae Coptae, sive Aegyptiacae, quondam Pharaonicae origo, aetas, vicissitudo, inclinatio, tum hieroglyphicae literaturae instauratio, nova methodo exhibetur.Romae anno 1636.
Ars Magnetica, quà Magnetis natura, ejusque in omnibus usus explicatur, ac praeterea è viribus Magneticarum Motionum in Elementis, Lapidibus, Plantis, Animalibusque elucescentium, plurima nova hucusque per varia experimenta recluduntur. Romae primò, in 4. dein Coloniae. Ultimò interum Romaepluribus aucta anno 1654. in folio.
Lingua AEgyptiaca restituta, qua Idiomatis primaevi AEgyptiorum Pharaonici vetustate temporum penè collapsi, ex abstrusis Arabum monumentis instauratio