Page:EBC 1600 08 0109.pdf/7

From GATE
This page has been proofread

deinde gloriae et maiestatis Regni illius sempiterni solio evehuntur.
Quare magna ista in Davide fuerunt et summa admiratione digna. Sed certe non minora fuerunt illa: cum Natham Propheta a Deo missus, Iesseo patre Davidis filios natu maiores illi offerente tanquam imperio digniores, non ad eos tamen quos lesse praestantiores iudicavit, sed ad eum quem minimum abiectumque existimavit, Israelitici Regni detulit principatum. Nimirum diversa sunt Dei et hominum iudicia. Illi enim externa aspiciunt; at Deus intuetur cor. Illi corpuris pulchritudinem et proceritate; at Deus animi puritate delectatur. Illi robur

corporis et celsum animum mirantur; at Deus maxima humilitate suiqu^

abiectione et contemptu tenetur. Illi iis plerumque quae sensus alli-

ciunt,commoventur; at Deus virtutem et pietatem altis in pectore defi-

xam radicibus omnibus aliis anteponit. Tale et lessei patrie de Davide

iudicium fuit. Is enim,ut homines solent, filios procerioris staturae

et cultioris vitae offerebat; Davidem vero natu et statura minimum et

in caulis educatum spernebat et abiiciebat, nihil minus cogitane quam

ei regium diadema convenire. At Deus centra, illos qu^s lesse ut regio

honore dignos iudicavit, sprevit; non sprevit illum,qui minimus in les

se oculis fuit, sed dignissimum Israelitico Regno suo divino consilio

decrevit, eiusque fundam et baculum gladio Saulis praeposuit, et toti

Israeli ostendit armis fulgentibus adexpugnandum Goliat esse aptiorem?

Magna dignitas Davidis; magna maiestasa^ex ea vero contentione et dis

paritale iudiciorum multo maior et divinior. Adde quod regia dignitas

in se spectata Davidi cum aliis regibus communis fuit, electio vero ad

regnumrara fuit et singularis. Nam Deus Opt.Max. multis etiam indig-

nis contulit Israelis regnum, qualis fuit Saul, Roboam,Ieroboam et im-

pius Achab. Contulit et aliis non improbis regibus. At cum tanta divina

naee� clementiae significationem contulit nemini: David enim elegit

virum et regem secundum cor suum, utpote cuius et in perferendis adver-

sis constantiam, in pascendm tuendoque grege diligentiam et fortitudi-

nem habuit notam atque perspectam.