Page:EBC 1600 08 0109.pdf/6

From GATE
This page has been proofread

coelum et terram; Evangelium vero Matthaei eiusmodi Liber generationis Iesu Christi Filii David. Ibi Deus; hic autem Iesus Christus in aditu statim et limine ponitur, ut sacra maiestate et praestantia sacros libros commendaret, eosque nt solent aureae columnae aditus regios illustraret. Atqui in eodem ordine Iesum Christum Filium Dei statim sequitur David, ut res quaedam secundum Deum praestantissima, et quasi columna preciosis lapidibus et gemmis, divinae et maximae illius poenitentiae, qua singulis noctibus lachrymis stratum suum rigabat admirabiliter mie ans et splendens, etiam ante Abrahami incensum illum amorem singularemque in Deum pietatem, quae eum coegit ut in unicum filium suum peracutum stringerei ensem. Ergo cum David in generatione Iesu Christi patrem omnium gentium Abrahamum antecedat, quid de eius praestantia et pietate cogitare debeamus, facile quisque existimare potest.
Ex hac autem tanta Davidis praestantia necessario concluditur, tuae vocationis initia inter maximos tuae dignitatis honores numerando esse; utpote quae cum tanti Regis et Prophetae singularis quaedam similitudo copulavit.
Ne autem existimes, Cardinalis amplissime, me id tuis auribus dare, aspice parumper ad Davidis Regis initia, quibus eum Deus in palatium Regium introduxit, et sceptro in manus dato coronaque capiti imposito in regali solio locavit. Magnum hoc profecto hoc fuit: Davidem ex pastore confestim esse Regem; mutatio subita; distantia magna. Ista enlm plurimum distant: pastor humilis, rex sublimis; ovile ovium, regale solium; vestis sordida, purpura candida; rustica actio, prophetica unctio. Haec autem tanta et adeo mirabilis mutatio, annon vocationem et imperium Davidis orna! et illustrat? Inter alia vero mysteria divina maximum ad laudes Davidis afferunt ornamentum. Nam Rex David Christi Domini eiusque imperli et regni typum et figuram gerebat. Ita sapientia divina in ista Davidis ex infimo ad supremum gradum mutatione,suorum electorum expressit mutationem, qua ex storcere scelerum et impietatis erecti cum principibus populi sui primum gratiae,
---page break---