Page:EBC 1600 08 0109.pdf/7

From GATE
This page has been proofread

deinde gloriae et maiestatis Regni illius sempiterni solio evehuntur.
Quare magna ista in Davide fuerunt et summa admiratione digna. Sed certe non minora fuerunt illa: cum Natham Propheta a Deo missus, Iesseo patre Davidis filios natu maiores illi offerente tanquam imperio digniores, non ad eos tamen quos lesse praestantiores iudicavit, sed ad eum quem minimum abiectumque existimavit, Israelitici Regni detulit principatum. Nimirum diversa sunt Dei et hominum iudicia. Illi enim externa aspiciunt; at Deus intuetur cor. Illi corpuris pulchritudinem et proceritate; at Deus animi puritate delectatur. Illi robur corporis et celsum animum mirantur; at Deus maxima humilitate suique abiectione et contemptu tenetur. Illi iis plerumque quae sensus alliciunt, commoventur; at Deus virtutem et pietatem altis in pectore defixam radicibus omnibus aliis anteponit. Tale et Iessei patrie de Davide iudicium fuit. Is enim,ut homines solent, filios procerioris staturae et cultioris vitae offerebat; Davidem vero natu et statura minimum et in caulis educatum spernebat et abiiciebat, nihil minus cogitane quam ei regium diadema convenire. At Deus centra, illos quis lesse ut regio honore dignos iudicavit, sprevit; non sprevit illum, qui minimus in Iesse oculis fuit, sed dignissimum Israelitico Regno suo divino consilio decrevit, eiusque fundam et baculum gladio Saulis praeposuit, et toti Israeli ostendit armis fulgentibus adexpugnandum Goliat esse aptiorem? Magna dignitas Davidis; magna maiestas ex ea vero contentione et disparitale iudiciorum multo maior et divinior. Adde quod regia dignitas in se spectata Davidi cum aliis regibus communis fuit, electio vero ad regnum rara fuit et singularis. Nam Deus Opt. Max. multis etiam indignis contulit Israelis regnum, qualis fuit Saul, Roboam,Ieroboam et impius Achab. Contulit et aliis non improbis regibus. At cum tanta divinae clementiae significationem contulit nemini: David enim elegit virum et regem secundum cor suum, utpote cuius et in perferendis adversis constantiam, in pascendm tuendoque grege diligentiam et fortitudinem habuit notam atque perspectam.
---page break---