Page:FC 1042.djvu/310

From GATE
Revision as of 10:55, 16 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 147v



quietem, imo[1], et elevari ad attentionem verborum officii mei, etc.[2]

Sub hos dies venit a summo Pontifice Bulla Iubilei, iuxta cuius tenorem ego me pr[a]eparavi ad susceptionem huius[3] gratiae, quam concedebat[4] ipsa Bulla, ad quam rem Dominus dedit mihi varios gradus infusionis fidei, et spiritus[5] circa talia bona spiritualia. in Iubileo petere reditionem omium bonum animae perditorum, etc. Rogabam Dominum, ut mihi concederet gratiam, qua fieri posset, ut quaecumque bona animae meae, quae[6] ego umquam alienavi, aut vendidi, vel perdidi, illa valeant redire ad me. Hoc erat desiderium summum[7] tunc[8] iuxta figurale Iubileum Iudeorum[9], in quo unusquisque redibat ad bona terrae suae quomodocumque alienata[10]. Varii affectus venere[11] quoque in animam meam[12] circa reconciliationem cum Deo. Optabam ut culpae omnes sive essent per ignorantiam, sive

_______________

  1. imo] immo MF
  2. etc.] om. MF
  3. huius] eius MF
  4. concedebat] sonabat MF
  5. spiritus] spei MF
  6. quae] om. MF
  7. summum] sumptum MF
  8. tunc] om. MF
  9. Iudeorum] iudaeorum MF
  10. alienata] alienatae MF
  11. venere] venerunt MF
  12. animam meam] animum meum MF